Marcus Tullius Cicero (minor)
Marcus Tullius Cicero (natus anno 65 a.C.n., mortuus ignoto anno) fuit filius Marci Tullii Ciceronis clari oratoris et senator Romanus.
Familia
[recensere | fontem recensere]Mater eius Terentia, soror Tullia fuit, quae autem ante tempus mortua est. Pater ei nonnulla opera, i.a. et De officiis dedicavit. Ipse iunior orbus mortuus est.
Iuventus
[recensere | fontem recensere]Anno 51 a.C.n. patrem et Quintum patruum in Ciliciam secutus est et aliquamdiu apud regem Deiotarum vixerunt. Anno 49 a.C.n. in Graeciam fugit, quod Gaius Iulius Caesar Italiam expugnaverat. Post pugnam apud Pharsalum anno 48 factam Brundisio ad annum 47 a.C.n. veniam Caesaris exspectabat. Ne nunc Hispania pro Caesare pugnaret, pater vetuit. Anno 45 a.C.n. Marcus Athenas iit, ut philosophiae Cratippo magistro studeret[1], donec anno 43 a.C.n. de nece patris a triumviris rogante Marco Antonio proscripti audiret. Tum et ipse proscriptus ad exercitum Marci Iunii Bruti contendit, qui tum Graecia Macedoniaque e senatusconsulto potiebatur et bellum adversus triumviros parabat. Marcus Cicero pugnae apud Philippos commissae autumno anni 42 a.C.n. interfuit[2]. Inde post cladem partium suarum ad Sextum Pompeium, ultimum filium Gnaei Pompeii Magni, in Siciliam fugit[3]. Denique anno 39 a.C.n. veniam accepit et ad Octavianum venit, qui eum benigne accepit et magistratibus pontificatuque ornavit, ut proscriptionem patris a triumviris constitutam sibi ignosceret.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Anno 30 a.C.n., post Marcum Antonium victum, Octavianus eum consulem suffectum fecit, ut ex eisdem rostris, quibus caput patris XIII annos ante expositum erat, nuntium de morte Marci Antonii, qui patrem suum proscripserat, ediceret[4] et legem de damnatione memoriae eius promulgaret[5]. Deinde Augur nominatus est atque annis 27 - 25 legatus Syriae erat. Anno 23 a.C.n. proconsul Asiae fuit.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Titus Pomponius Atticus filii largitiam reprehendebat (ad Att. XII, 32; XIII 1
- ↑ Plut., Cic. 45.
- ↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 12/1, c. 902-903
- ↑ Appianus Alexandrinus, Bella civilia IV 51
- ↑ Plutarchus, Vita Ciceronis 49
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Appianus, libro quarto Bellorum civilium 220 necnon libro quinto 7.
- Plutarchus, Brutus, 24 et 26.
- Cicero 24, 45, 49.
Si vis plura legere
[recensere | fontem recensere]- François Hinard, Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome, 1985, ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 537 Hic legere potes